Charter Document - 06380151

Charter Document - 06380151


Charter Number: 06380151
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0901
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Sacrosancto monasterio ecclesie sancti Benigni quod est constructum in pago Divionensi juxta ipsos muros Divionis castri ubi ipse venerabilis martir in corpore requiescit et ubi Lanterius abba una cum congregatione monachorum Deo servire et ipsum pretiosum corpus aliaque corpora sanctorum venerari et custodire videntur Ego in Dei nomine Ademarus et conjux mea Lampaia dum terrena possidemus de celestibus cogitantes pro Dei amore et eterna retributione et veneratione atque honore ipsius sancti Benigni et bona voluntate erga nos et beneficio rectorum ejusdem loci seu requie animarum genitorum nostrorum et salute animarum nostrarum cedimus ad ipsam casam Dei cessumque ut in perpetuum maneat esse volumus ex rebus proprietatis et juris nostri capellam mobilem et specialem nostram cum reliquiis sanctorum scilicet sancti Salvatoris et sancte Marie aliorumque sanctorum crucibusque tam aureis quam argenteis et capsis vestimentisque et omnia ornamenta ipsarum reliquiarum mansumque unum indominicatum cum supraposito et vinea ipsi aderente terrisque juxta ipsum positis et silva ad ipsum pertinente ecclesia etiam sancti Gregorii que est in Escoriaco posita villa et quicquid ad ipsum adspicit cum omnibus que in ipsa villa Escoriaco habere visi sumus Qui predictus mansus est situs in confinio pagorum et comitatuum Divionensis et Oscarensis atque Atoariorum in fine et in villa Rufiaco aspiciuntque ad ipsum mansum exceptis indominicatis terris colonice et mansa vestita VII cum suprapositis et mancipiis utriusque sexus numero XLVIII ista mancipia cum predictis rebus et mansis aliisque quinque mansis absis omnibusque rebus exquisitis in campis silvis pratis olcis pascuis aquis aquarumque decursibus ingredinis exis et regressis totum ad integrum a die presenti secundum legis nostre salice consuetudinem cedimus atque de nostro jure et dominatione in potestatem et dominationem predicte ecclesie sancti Benigni et rectorum ejusdem loci monachorum donamus et tradimus atque transfundimus eo tenore ut quicquid exinde a die presenti post discessum scilicet nostrum pro communi sua utilitate facere voluerint liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem nullo contradicente Si quis vero quod fieri non credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel proheredibus aut aliqua emissa persona contra hanc donationem venire aut calumniam inferre vel aliquid repetere temptaverit non solum non valeat evindicare quod repetit sed inferat partibus predicte ecclesie sancti Benigni et monachorum una cum socio fisco auri libras XV quod multatus persolvat et nisi emendaverit et a sua presumptione cessaverit eternam incurrat maledictionem et hec nihilominus donatio et traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divione castello publice Signum Ademari et uxoris ejus Lampagie qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Eliranni nepotis Ademari qui consensit S Rotberti fratris ejus S testium Gisleberti vicecomitis Odolrici Romestanni Rotardi Folcharii Volferii Adalardi Gerradi Ego Tetardus cancellarius scripsi et subscripsi datavi die veneris in mense madio indictione IIII anno quarto regnante Karolo rege