Charter Document - 06380117
Charter Number: | 06380117 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0880 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Sancte et Individue Trinitatis Notum volumus esse presentibus et futuris qualiter ego Deodatus cogitans casum humane fragilitatis ac habens spem eterne retributionis veni ad monasterium sancti Benigni sub oppido Divionis situm in quo venerabilis Ingo abbas preesse videtur ibique condonavi ad ipsum sanctum locum et memorato abbati ac monachis ibi Deo sanctoque Benigno martiri famulantibus pro eterna retribucione et locum mee habitationis mansum unum cum supraposito et curtile situm in pago Oscarense villa Atteias seu in ipsa fine qui terminat de uno latere terra sancti Benigni de alio latere Albericus tenet de uno fronte terra sancti Leudegarii de alio quoque strata publica et habet in longum perticas agripennales XIII in uno fronte perticas V et pedes XII in alio vero fronte perticas IIII et pedes XII et quicquid ad ipsum mansum aspicit terris excultis ubi possint seminari modia XXX et aliis incultis quamplurimis cum exis et regressis graditiis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus radis in silva ac quicquid ibi habere visus sum totum ad integrum Simili modo condonavi mancipia his nominibus Viroardum et uxorem ejus Raginam cum filiabus Ansiarde et Iseugarde et omni conquestu eorum et quicquid ab hac die Domino propicio adquirere valuerint totum ad integrum Hec omnia determinata ego Deodatus nomine sicut supra jam dictum est de meo jure ac dominatione in potestate et dominatione ac jure monasterii prefati sancti Benigni ac monachis ibidem Deo famulantibus ab hac die et deinceps trado atque transfundo quo habeatis liberum arbitrium ac liberam potestatem habendi tenendi commutandi nullo contradicente Si autem quod futurum minime esse credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quelibet emissa persona contra hanc donationem meam propria voluntate factam venire aut contradicere seu aliquam calumniam inferre temptaverit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper coactus libras III auri persolvat argenti quoque XXX ac multandum se socio fisco cognoscat et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat stipulatione subnixa Simili modo condono etiam servum proprie juris mei Vualgerium nomine ut et mihi obsequium omni tempore prebeat Actum Bunciaco villa publice Signum Deodati qui hanc donationem fieri et firmare rogavit Signum Babtilerii et Radulfi qui consenserunt S Arredi S Anserii S Jozberti S Erfonis S Saifardi S Fulbodi S Dadonis S Riferii S Romoaldi Ego Vulfardus scripsi et subscripsi datavi die mercoris mense magio anno secundo domini nostri Karlomanni regis