Charter Document - 06380116

Charter Document - 06380116


Charter Number: 06380116
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0880 - 0881
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In Christi nomine Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus quia placuit inter venerabilem virum Ingonem abbatem monasterii sancti Benigni una cum consensu omnium fratrum ibi Deo militantium et quemdam hominem Hubertum nomine ut aliquid de rebus suis inter se commutarent Dedit itaque in primis Ubertus cujus peticio fuit de proprio suo alodo domno Ingoni abbati et monachis cortilum unum continentem duas mansiunculas cum supraposito situm in pago Oscarensi in villa Chenevis qui terminatur de uno latere et de una fronte terra sancti Nazarii de alio latere Geminus tenet de alio vero fronte strada publica et habet in longum perticas VIII et dimidiam agripennales et per transversum perticas VI et pedes II Dedit etiam vineam juxta sitam simili modo que terminatur de ambis lateribus et ambobus frontibus terra sancti Nazarii et abet in longum perticas agripennales VIII et dimidiam et per transversum perticas VI et pedes VI Ad vicem quoque reddendam dedit econtra memoratus abbas Ingo supramemorato Uberto campum unum situm in pago Oscarinse in villa que vocatur Salaona qui terminat de uno latere ipse Hubertus tenet de alio latere Goteschalcus tenet de ambabus frontibus strada publica et abet in longum perticas agripennales XXXIIII et per transversum perticas VII Hec omnia sibi invicem condonaverunt pars parti et repromisit unus quisque de hoc quod accepit si aliquam post hec calumpniam inferre temptaverit aut repetere conaverit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper coactus in duplum tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit componat fisco quoque auri untiam unam componat Et hec commutatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Signum Huberti Victoris Adaldi Rataldi Aidulfi Salamonis Berengerii Otberti Salaconis Achardi Airanni Salamanni Vulfardi Ego Vulfardus presbiter scripsi et Subscripsi anno secundo Karlomanni