Charter Document - 06380114
Charter Number: | 06380114 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0880 - 0881 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quicumque de rebus ecclesiasticis vult aliquid ad propriam utilitatem accipere debet tantum et dimidii tantum dare quantum accipit Quapropter notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam et futuris quia placuit atque convenit inter domnum abbatem Ingonem una cum consensu omnium monachorum monasterii sancti Benigni et quendam hominem nomine Evroardum ut aliquid inter se tam de rebus ecclesiasticis quam et propriis commutarent Dedit itaque in primis Evroardus cujus petitio fuit de proprio suo alodo per cartas conquisitionis abbati Ingoni et monachis monasterii predicti ad vicem recipiendam ex ratione sancti Benigni mansum cum supra posito situm in pago Attoariorum villa Bargis ubi vocant centena Roringorum qui terminat de uno latere et ambis frontibus terra sancti Benigni de alio latere strada publica et habet in longum perticas agripedales V et per transversum perticas IIII Simili modo dedit etiam vineam juxta mansum que terminat de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni de alio fronte Vulfrannus tenet et habet in longum perticas XIII et per transversum perticas V Dedit etiam simili modo quicquid in denominata villa et fine Bargis etiam et Norgia visus fuit habere et possidere totum ad integrum ad predictum mansum pertinentia Ad vicem quoque reddendam dedit memoratus abbas Ingo cum consensu fratrum de ratione sancti Benigni Evrardo secundum peticionem suam casale unum cum vinea sitam in pago Divionensi villa Aguliaco qui terminat de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni de alio fronte strada publica et habet in longum perticas XXXI et per transversum perticas IIII Simili modo dedit etiam campos duos in eadem villa et fine de terra arabili terminat unus de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni de alio fronte strada publica et habet in longum perticas XXXI et per transversum perticas IIII Simili modo dedit etiam campos duos in eadem villa et fine de terra arabili terminat unus de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni de alio fronte terra sancti Stephani et abet in longum perticas LX et per transversum perticas X alius quoque campus terminat de ambis frontibus et uno latere terra sancti Benigni de alio latere terra sancti Petri et abet in longum perticas XXXI et per transversum perticas IIII Hec omnia denominata vel exterminata sibi ad invicem condonaverunt pars parti et repromisit unusquisque de hoc quod accepit quod si postea ullam calumniam inferre aut repetere conaverit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper coactus untias IIII de auro persolvat argenti vero untias X et hec commutatio firma et stabilis omni tempore permaneat stipulatione subnixa Actum Divion monasterio sancti Benigni publice Signum Evroardi qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit Signum Idranni Odelgerii Jotselini Bertini Fuscardi Rotfridi Ego Vulfardus acsi indignus presbiter scripsi et subscripsi datavi die lunis anno secundo Karlomanni regis