Charter Document - 06380113
Charter Number: | 06380113 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0880 - 0881 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Teutgerius et uxor mea Arieldis venientes in presentia monachorum sancti Benigni quibus preest Ingo abbas et Teutfredus prepositus vendimus eis campum I qui est situs in pago Uscarense in fine Aziriaco ubi vocant in Closis de ambis latus et I fronte terra sancti Benigni et alio fronte terra sancti Leodegarii infra istas terminaciones totum ad integrum vobis vendo dono trado atque transfundo et accepi a vobis in argento solidos V Trado itaque predictum campum jure perpetuo vobis ad possidendum ita ut ab hac die habendi tenendi seu commutandi vel quicquid ad honorem loci sancti Benigni volueritis facere liberam ac firmissimam in omnibus abeatis potestatem Si quis vero calumniator hec repetere temptaverit non valeat evindicare quod cupit sed insuper cum socio fisco auri untias II multatus componat et ista conscriptio venditionis firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Aziriaco villa publice Signum Teutgerii datoris ipsius rei et Arieldis uxoris ejus Signum Desiderii Signum Gundrici Signum Witbaldi Signum Godini Herleiodo Wandalarii Barnardi Ego Moringus laicus interfui scripsi et datavi anno secundo regnante Karlomanno rege