Charter Document - 06380109

Charter Document - 06380109


Charter Number: 06380109
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0878
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus tam presentibus quam et futuris quia complacuit atque convenit inter domnum Isaac episcopum ecclesie Lingonensis et quemdam hominem Epplenum nomine ut aliquid de rebus tam ecclesiasticis quam propriis inter se commutarent Igitur dedit in primis Epplenus cujus petitio fuit de proprio suo aludo ad vicem recipiendam de racione sancti Benigni memorato domno Isaac venerabili episcopo atque monachis in coenobio predicti sancti Deo militantibus mansum unum una cum supra posito in pago Oscarense in villa Corcellis seu in ipsa fine qui habet in longum perticas agripennales XI et per transversum perticas IIII et pedes IIII atque vineam que ad ipsum pertinet que terminat de uno fronte Orsnadus tenet de alio vero strada publica pergit de ambis lateribus Hildebernus tenet et habet in longum perticas agripedales XVIIII et per transversum IIII et quicquid ad ipsum mansum respicit vel in ipsa villa habere visus est cum exis et regressis totum ad integrum Similiter dedit curtilum unum in villa Cavaniaca in pago Uscarinse qui terminat de uno latus et uno fronte strada publica de alio vero fronte et latere de ipsa hereditate et habet in longum perticas V et per transversum similiter et quicquid in ipsa villa habere visus est totum ad integrum Dedit etiam in prefato pago curtilos duos in villa Quintiniaca qui terminant de ambis partibus fisco regali ex Pontiliaco de ambis frontibus strada publica et habent in longum perticas agripennales IIII et dimidiam et pedes VII et per transversum perticas I et S et pedes III et quicquid in ipsa villa habere visus est totum ad integrum Dedit etiam campum unum in fine Criciaca in loco Roseriis qui terminat de ambis lateribus terra sancti Benigni de una fronte terra Remestanii de alio strada publica et possunt ibi seminari modii VIIII Similiter dedit in pago Uscarense in villa Briscona seu in ipsa fine in loco Carusco vineam que terminat de uno fronte Helbertus tenet de alio vero strada publica de uno latere Vualdricus tenet de alio Guntaldus de ipsa hereditate tenet et habet in ambis frontibus perticas agripennales IIII et in longum XXI In ipsa villa in fine Vinea dedit alteram viniolam que habet in longum perticas XLIIII et per transversum I Dedit medietatem mansi in nominata villa una cum supraposito qui terminat de uno latere Rorigus tenet de alio vero et uno fronte strada publica de uno fronte Guntaldus tenet et habet in longum perticas XII et per transversum pedes VII et quicquid ad ipsum mansum aspicit medietatem in vineis silvis campis cultis et incultis aquis aquarumve decursibus et omnia que in supra nominata villa Briscono visus est habere totum ad integrum Similiter dedit jornales II unum de vinea et alium de terra arabile in villa Tremoledo in fine Longoviana qui terminant de uno latere Vuandelgerius tenet de alio quoque terra sancti Benigni de uno fronte terra sancti Stephani de alio vero strada publica hec omnia totum ad integrum Deinde econtra ad vicem reddendam dedit domnus Isaac memoratus venerabilis episcopus Eppleno cujus petitio fuit de ratione sancti Benigni una cum consensu monachorum omnium in coenobio predicti sancti Deo militancium mansum unum in pago Uscarinse in villa Casnedo seu in ipsa fine et habet in longum perticas agripennales XLVI et per transversum in uno fronte perticas VI in alio vero perticas VIII Similiter dedit pratum unum quod habet in longum perticas XXXVII et per transversum perticas VIIII Hec omnia totum ad integrum et quicquid ad ipsum mansum aspicit terris pratis graditiis aquis aquarumve decursibus cum exis et regressis sibi invicem condonaverunt pars parti Et repromittunt inter se de hoc quod accepit unusquisque quod si aliquam calumniam post hec inferre temptaverit idem repetere conaverit nullo modo evindicare valeat quod repetit sed insuper coactus inferat pars parte custodi in duplum tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit fisci vero libram auri unam persolvat et hec commutatio ad invicem firma et stabilis omni tempore permaneat stipulacione subnixa Actum Divion publice ecclesia sancti Benigni Signum Eppleni qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit S Orsnadi S Gundaldi qui consensit S Remestanii S Odelrici S Vualerici S Aie que consensit S Aldane Signum Airsende S Uticono S Evrardi S Deodati Ego Vulfardus acsi indignus levita scripsi et subscripsi datavi mense novembrio die lunis anno secundo regni domni nostri Ludovici regis filii Karoli Cesaris