Charter Document - 06380105

Charter Document - 06380105


Charter Number: 06380105
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0877
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Domino sacro cenobio almi Benigni juxta Divion castro ubi ipse in corpore requiescit prefatus testis Christi ego in Christi nomine Betta cogitans casum humane fragilitatis condonavi ad prefatum locum domno Benigno et monachis ibidem Deo famulantibus ob remedium anime senioris mei Unfridi comitis atque retributionem vite eterne anime mee res proprias sitas in pago Dusmense in villa Colonica in fine Baiodrinse videlicet tria mansa cum mancipiis quorum hec sunt nomina Ansberto et uxore sua Vuangelberge et filio Adalelmo et filiabus Ansberta et Attila similiter donavi Atlono et uxore ejus Erloen et filio ejus Vualdino et filia Ragina et Madriarde similiter Raginardo et uxore ejus Ermangarde et filio Emmone et filia Estridia donatumque in perpetuum esse volo et decrevi a die presente de meo jure et potestate in potestate et dominatione sancti Benigni et monachis ibidem deservientibus atque abbati loci illius Bertiloni coepiscopo trado in perpetuo possidendum habendi tenendi commutandi et quicquid exinde agere voluerint liberam habeant potestatem Terminat vero unus mansus de uno latere via publica de alio de ipsa hereditate et de uno fronte similiter de alio fronte Agila tenet Alius mansus terminat de ambis lateribus de ipsa hereditate de uno fronte terra sancti Sequani de alio via publica Tercius mansus terminat de ambis lateribus et uno fronte de ipsa hereditate de alio fronte via publica Hec omnia exterminata cum omnibus appenditiis suis exis et regressis silvis aquis aquarumque decursibus cedo in perpetuum sancto Benigno et suis rectoribus sicut jam superius dictum est ut quicquid exinde voluerint agere liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis seu quelibet opposita persona contra hanc donationem mea voluntate factam venire aut ullam calumpniam agere seu repetere conaverit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper inferat vobis una cum socio fisco auri libras IIII argenti vero X Et hec donatio firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divion ecclesia sancti Benigni publice Signum Bettane comitisse Deoque sacrate que hanc donationem fieri et firmare rogavit S Ermentrudis filie ejus que consensit S Adalman S Letino S Geraldi S Gisoni S Lengulfi S Berulfi Signum Vuizoni S Vuitardi S Adalardi Ego Vualfardus acsi indignus levita scripsi et subscripsi datavi die mercoris mense novembri anno primo regni domni nostri Ludovici regis filii Karoli imperatoris augusti