Charter Document - 06380102
Charter Number: | 06380102 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0877 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives |
Charter:
In Nomine sancte et individue Trinitatis Karolus eiusdem Dei omnipotentis misericordia Imperator augustus Si servorum Dei justis et rationabilibus postulationibus aurem nostre serenitatis accomodamus easque ad effectum perducimus et imperatorum antecessorum scilicet nostrorum morem exequimur atque per hoc eterne beatitudinis premia consequi nullo modo dubitamus Noverit igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque tam presentium quam futurorum industria quoniam Boso carissimus noster dux et missus Italie sacrique palatii noster arche minister ad nostram accedens excellentiam innotuit nostre serenitati deprecationem quorundam monachorum cenobii videlicet sancti Benigni martyris scilicet quod nostram deprecarentur altitudinem ut res que ex longo tempore abstracte fuerant prefato martyri Benigno et fratribus inibi famulantibus ob nostre anime mercedem et eiusdem [Bosonis] amabili imam deprecationem reddidissemus Nostre igitur serenitatis clementiam precibus jam dicti carissimi accomodantes et necessitatibus memoratorum fratrum subvenientes reddimus eis per hoc nostrum preceptum res que inferius describuntur hoc est in pago Oscarensi villam que dicitur Longus Vicus cum ecclesiis et omnibus ad se juste et rationabiliter pertinentibus et in pago Portensi villam Albiniacum cum ecclesiis et omnibus ad se pertinentibus Unde hoc nostre imperialis celsitudinis preceptum prefatis fratribus fieri et dari jussimus per quod omnes sepe fatas res cum omnibus ad se pertinentibus eternaliter teneant atque possideant et in suos usus absque alicujus contradictione retorqueant Et ut hoc per omnia tempora inviolabiliter conservetur et pleniorem in Dei nomine obtineat firmitatis vigorem manu nostra subter firmavimus et anulo nostro insigniri jussimus Signum Karoli gloriosissimi Imperatoris augusti Audacher notarius advicem Gauzlini recognovit et subscripsit Boso comes ambasciavit Data VIII id januarii indictione X anno XXXVII regni domni Karoli imperatoris in Franciam et in successione Hlotharii VII et imperii eius secundo Actum Carisiaco palatio imperiali In Dei nomine feliciter Amen