Charter Document - 06380098
Charter Number: | 06380098 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0876 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Auxiliante Domino nostro Jhesu Christo placuit atque convenit inter venerabilem abbatem Bertilonem corepiscopum et monachis sancti Benigni coenobio degentibus et ab alia parte Fulcardo ut aliquid inter se de terris eorum commutarent vel procamiarent quod et ita fecerunt Dedit in primis Fulcardus de proprio suo alodo Bertiloni abbati et monachis congregationis sancti Benigni ad vicem recipiendam campum unum qui est situs in villa Asziriaco vel in ipsa fine Asziriaca de uno latere terminat de ipsa hereditate de alio vero Ratbodus tenet et ipsius heredes de ambis frontibus terra sancti Benigni vel ipsius monachorum habet quoque in longum perticas agripedales LIIII et in transversum duas et semis et pedem unum infra istas terminationes vel perticationes totum ad integrum commutavit Fulchardus Bertiloni abbati ad partem sancti Benigni Similiter dedit Bertilo coepiscopus et abbas ad vicem de racione sancti Benigni infra supradictam villam Asziriacum vel in ipsa fine campum qui terminat de uno latere et uno fronte ipse Fulcardus tenet de alio vero latere terra Bertiloni et Ragenardi de uno fronte strada publica pergit et habet perticas agripedales in longum XX et II de uno fronte V de alio vero IIII et dimidiam totum ad integrum infra istas terminationes vel perticationes commutante Bertilo Fulcardo ad vicem recipiendam Et repromittunt inter se pars contra parem suum de hoc quod accepit quod nullam calumniam dicere vel repetere debeat quod si fecerit inferat pars parti in duplum tantum quantum ipse res eo tempore meliorate valuerint fisco vero auri untias III et hec commutatio omni tempore firma et stabilis omni tempore permaneat stipulatione subnixa Actum Asziriaco villa publice Signum Fulcardi qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit S Ermeneldis uxoris ejus et Eppleni filii eorum qui consenserunt S Vualberti S Odolgerii S Salamanni S Amoloni S Salomonis S Godaldi S Ermentarii Ego Vualfardus monachus atque levita scripsi atque subscripsi datavi mense februario anno XXXVI regni domini nostri Karoli imperii vero primo