Charter Document - 06380082
| Charter Number: | 06380082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 0869 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Si reverendorum pontificum petitionibus quibus pro sacris locis sibi commissis nostram supplicaverint clementiam aurem libenter accommodamus easque ad effectum perducimus regiam exercemus consuetudinem et ob id eos in nostre fidelitatis obsequiis devotiores efficimus et ad anime nostre salutem nobis profuturum omnino confidimus Comperiat igitur omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque presentium ac futurorum sollertia quia carissimus nobis Isaac venerabilis Lingonensis matris ecclesie episcopus ad nostram accedens altitudinem innotuit qualiter monasterium ubi sanctus Benignus martyr corpore requiescit juxta Divionis castrum situm quondam religiosorum turma monachorum refertum nunc pessundatum et pene adnullatum divino cooperante adminiculo restruere et restaurare et monachos ibi sub regula sancti Benedicti jugiter Dei militaturos statuere et ad pristinum statum reducere ac sue sepulture locum ibi velit preparare humiliter efflagitans ut quasdam ejusdem potestatis res et mancipia ad ipsum monasterium restaurandum et in usus ac stipendia monachorum inibi Deo famulaturorum deputaremus et deputando perpetuum habendas confirmaremus Id est in eodem pago in prospectu ipsius monasterii terram dominicatam ubi possunt seminari modii ducenti quinquaginta vineas ubi possunt colligi vini modii quingenti prata ubi possunt colligi feni carra quinquaginta silvam ubi possunt saginari porci sexcenti forestem piscium in aqua a ponto Divionensi castri usque ad Floriacum farinarios sex terras apsas ubi possunt seminari modii centum quinquaginta colonicas decem cum mercato et burgo in Lariaco colonicas decem in Biciso colonicas sex et dimidiam in Colonicis colonicas sex et in Siliniaco colonicam unam in Scontio colonicas quatuor et dimidiam in Villari colonicas tres et farinarios duos in Lentiniaco colonicam unam et dimidiam in Girone colonicas duas inter Corcellas et Flaviniacum colonicam unam in Dicmise colonicam dimidiam in Proviso colonicam dimidiam in Camboio colonicam dimidiam inter Marciniacum et Patriniacum colonicam unam in Quintiniaco colonicas duas in Sacconico colonicam unam in Cromaco colonicas duas in Aguliaco cappellam cum manso uno et dimidio in Rufiaco colonicam dimidiam in Bargis colonicam unam in Misciniaco colonicas tres in Norgis colonicam unam in Asiriaco cappellam cum colonica una in ipsa villa colonicas sex et dimidiam et farinarium unum et terram dominicatam ubi possunt seminari modii centum et prata ubi possunt colligi feni carra centum quinquaginta in villa Charli mansum dominicatum cum ecclesia in Prunido mansum dominicatum et quicquid ibi aspicit ad ipsum beneficium pertinet cum omnibus earundem rerum appendicibus cunctisque sibi pertinentibus rebus et mancipiis Cuius justis et rationabilibus animeque nostre proficuis postulationibus libentissime faventes hoc altitudinis nostre preceptum fieri eidemque sancto loco dari jussimus per quod latas res cum ecclesiis domibus edificiis curtiferis viridariis ortis vineis terris silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus farinariis piscatoriis mancipiisque utriusque sexus desuper commanentibus vel ad easdem res juste et legaliter pertinentibus ad ipsum locum restaurandum et in jus ac stipendia monachorum ibidem Deo famulaturorum jure ecclesiastico eternatim tenendas deputamus et confirmamus ita ut ejusdem monasterii abbas eiusque futuri successores ipsas res et mancipia cum omni integritate regulari et canonica auctoritate teneant et nulli prefate matris ecclesie antistitum ejusdemque monasterii abbatum liceat ex eisdem rebus quicquam subtrahere aut minuere aut in alias preter quas constituimus usus retorquere et quicquid divina pietas per quoslibet se metuentes ibi futuro augere voluerit sit eisdem monachis in supplementum ut pro nobis conjuge et prole totiusque regni statu continuis precibus Dei misericordiam implorent Ut autem hec nostre confirmationis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem manupropria subter eam confirmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus Signum Karoli gloriosissimi regis Hildeboldus notarius advicem Goslini recognovi et subscripsi Data XII Kal Augusti indictione II anno XXX regnante Karolo gloriosissimo rege Actum apud Pistas villam In Dei nomine Feliciter Amen Igitur auctoritate nostra ac nostri precepti scripto jubemus et confirmamus claustrum quietum esse ac liberum ab omni dominatione a torrente qui sancti castrique causam dividit nec quicquam a quocumque potente in eo claustro accipi vel auferri aut vim cuicumque inferri liceat burgumque mercatum pariter et districtum sub eadem precepti nostri descriptione ut nemo de his vel de omnibus que nostra regali auctoritate et precepti descriptione eidem loco concessa sunt audeat quisquam calumpniari vel repetere sed sicut concessimus absque ulla contradictione in usus monachorum haberi et ab ipsis perpetualiter possidere Sunt autem hec que in eodem pago ipso loco concessimus in prospectu ipsius monasterii [] Si quis vero quod venturum minime speramus hanc largitionem domni et excellentissimi Karoli regis necnon et nostram constitutionem immutare aut aliquid ab eodem monasterio auferre vel contradicere electione fratrum ibidem Deo famulantium sicut supra dictum est aut de rebus prescriptis beneficiari alicui vel etiam familiam affligere seu eidem contradictioni vim inferre presumpserit eterne dampnationis maledictione cum Juda traditore multatur et nostra nostrorumque coepiscoporum Remigii atque Hincmari ceterorumque pontificum auctoritate excommunicatus insuper anathema maranatha sit dampnatus sanctique Benigni cui prejudicium inferre videtur noverit se ultione dampnandum Ut autem hec nostra []
