Charter Document - 06380074

Charter Document - 06380074


Charter Number: 06380074
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0865
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auxiliante Domino placuit atque convenit inter venerabilem virum Bertilono abbatem de sancto Benigno et ab alia parte Bernoart ut aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent quod ita a die presente fecerunt In primis dedit Bertelus de colonica Vuarnerii et Arlafredi peciola de terra arabile de racione sancti Benigni Bernoart que est sita in pago Oscarense in fine Longoviana in villa Corcellas que terminat de ambis lateribus et uno fronte terra sancti Benigni ex alio vero fronte ipse emptor tenet et abet in longo perticas arpinnales X et in lato de uno fronte perticas XV et in alio fronte perticas XIIII et pedes VIIII infra istas terminationes vel perticationes partibus Bernoart ad suum proprium recipiendum totum ad integrum Et econtra ad vicem reddendi dedit Bernoart de suo proprio peciola de terra arabile Bertelono a parte sancti Benigni et Vuarnerio et Arlafredo ad illorum colonicas recipiendum que est in ipso pago et in ipsa villa in loco qui vocatur Cassania de uno latus et ambis frontibus de ipsa hereditate et de alio latus strada publica pergit et abet in longo perticas arpinnales XII et in lato perticas XVIII infra istas terminationes et mensuras partibus Bertelono ad partem sancti Benigni et Vuarnerii et Arlafredi ad illorum colonicas recipiendum Et repromittunt inter se unusquisque contra pari suo quantum terra emeliorata valuerit fisco vero auri untia I componat et hoc procamium inter ipsos factum omni tempore firmum et stabile permaneat stipulatione subnixum Actum Divion castro publice Signum Bertilono abbate que procamium istud fieri et firmare rogavit S Vuarnerio S Arlafredo S Vuandalmaro S Alarico S Madalgerio S Gotserio S Vualdierio S Ricbert S Bernart S Moise S Framerio S Servinus monachus S Mongus monachus S Ingo monachus S Gotefredus monachus Ego in Dei nomen Vuarinus acolitus scripsi et subscripsi datavi die martis mense novembris anno XXVI regnante domno nostro Karolo rege