Charter Document - 06380073
Charter Number: | 06380073 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0863 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino sacrosancte basilice sancti Benigni martiris quod est in honore omnium Sanctorum et est in pago Divionensium in loco qui nuncupatur Divion ubi venerabilis vir Frodinus prepositus custos esse videtur Ego in Dei nomine Odolberga et sui infantes Glomblenus et Belserius cogitavimus de Dei timore vel eterna retribucione ante tribunal Domini nostri Jhesu Christi idcirco tradimus ad ipsam ecclesiam sancti Benigni manso cum granica et suprapositis cum exo et regresso terminatur ipse mansus de uno latus Vuarnerius presbiter tenet in alio latus Letfredus tenet in uno fronte Vulfelmus presbiter tenet in alio vero fronte strada publica pergit infra istas terminaciones totum ad integrum trado atque transfundo ut in postmodum quicquid rectores vel possessores ipsius ecclesie sancti Benigni facere voluerint liberam et firmissimam in Dei nomen in omnibus habeant potestatem nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credimus si nos aut ullus de heredibus nostris aut quislibet ulla oposita persona qui contra hanc traditionem venire aut ulla calumnia agere vel generare temptaverit nihil vindicet sed insuper vobis vestrisque heredibus in duplum tantum quantum valuerit componat fisco vero auri libras L coactus exsolvat et hec donatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divion in atrio ipsius sancti Benigni Signum Odolbergane et Glombleno et Belserio qui tradicionem istam fieri et firmare rogaverunt S Ingelbergane S Beroart et Vuarnerio qui consenserunt S Framierio S Odono S Airanno S Fridrico S Unenco S Drotardo S Vuarnerio S Barnart S Flabiono S Vuandaleno S Teduino S Goufredo Ego in Dei nomen Airardus presbiter scripsi et subscripsi datavi die dominico que est XVI Kalendas januarii anno XXIIII regnante domno nostro Karolo rege