Charter Document - 06380070

Charter Document - 06380070


Charter Number: 06380070
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0862
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Domino sancto Benigno Ebono et uxor sua Sufficia et filio nostro Achart donamus tibi manso nostro qui est in pago Alsense in fine Sarmaciense Residet in ipsa villa Sarmacia et abet terminaciones de duas latus terra Elenane et de alias duas partes vias publicas isto manso exterminato et alias res quicquid ad ipso manso aspiciunt hoc sunt campis pratis silvis vineis edificiis desuper positis exis et regressis isto manso exterminato et istas res donamus tibi sancto Benigno reservato nobis in vita nostra fructuum usandum Terram etiam in Vitrico que est in pago Alsense et in fine Vitriacense tibi sancte Benigne donamus tradimus atque transfundimus de nostra dominacione in tuam dominacionem et legitimam potestatem tibi et tuis heredibus habendi tenendi seu commutandi vel faciendi quicquid voluerint Si quis vero si nos ipsi aut ulla oposita persona que contra donacione ista venire aut aliquid agere vel calumniare presumserit non valeat evindicare quod repetit sed tibi una cum socio fisco auri uncias V coactus exsolvat et hec donacio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Vitrico villa publice Signum Ebono et uxor sua Sufficia qui donacione ista fieri et firmare rogaverunt S Achardi et germano suo Radolf qui consenserunt S Ricolfi S Adalgisi S Angleri S Ainart S Literio Ansaldus rogatus scripsit et subscripsit datavit die dominico in mense junii anno XXII regnante Karolo rege