Charter Document - 06380063

Charter Document - 06380063


Charter Number: 06380063
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0849
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Jhesu Christi et in honore sancti Benigni martiris ego in Dei nomine Tetsa femina donavi medietatem de jornale de vinea qui est situs in pago Oscarense in villa Bargas et in ipsa fine abet ipsa vinea terminaciones de uno latus Adalgis presbiter tenet ex alio latus et uno fronte de ipsa hereditate et de alio fronte Saifardus tenet infra istas terminaciones totum ad integrum tibi dono trado atque transfundo ad rectores tue ecclesie et tibi servientibus et de meo jure et dominacione in tua trado potestate et dominacione superius denominatam rem jure perpetuo ad possidendum nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla oposita persona que contra hanc donacionem venire aut ulla calumnia agere vel generare presumserit non valeat evindicare quod repetit sed insuper inferat tibi tuisque heredibus in duplum tantum quantum ipsa vinea emeliorata valuerit fisco vero auri denarios III componet et donacio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Divion castro Signum Tetsane que hanc fecit et firmare rogavit S Radulfo filio suo qui consensit S Eldemanno S Bartolomei S Salacono S Erlero S Erlefredo Ego in Dei nomen Tetardus clericus scripsi et subscripsi datavi die mercoris XI Kalendas marcii anno VIIII regnante Karolo rege