Charter Document - 06380060

Charter Document - 06380060


Charter Number: 06380060
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 0845
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Dominis fratribus congregationis sancti Benigni martiris tam presbiteris et diaconibus quam ceteris clericis ego Arnaldus presbiter venditor vendidisse me vobis constat et ita vendidi vineam juris mei que est sita in pago Oscarense et in fine Lariaco in loco qui vocatur Cortilo terminatur ipsa vinea de uno latere et una fronte Dodo tenet de alio latere Agolinus tenet ex alia fronte strada publica infra istas terminationes totum ad integrum vobis vendo trado atque transfundo ipsam vineam superius nominatam et de me jure et dominatione in vestram potestatem et dominationem jure perpetuo ad possi[den]dum ita ut ab ac die habendi tenendi vendendi seu commutandi vel quicquid exinde facere volueritis tam vos quam successores vestri liberam et firmissimam in Dei nomine habeatis potestatem nullo contradicente Si quis vero quod futurum esse non credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis aut proheres aut quislibet ulla emissa persona contra hanc epistolam venditionis ullam calumniam agere aut repetere voluerit non valeat evindicare quod repetit sed inferat vobis vestrisque successoribus in duplum tantum quantum ipsa vinea meliorata apparuerit fisco vero auri solidos III coactus exsolvat et hec venditio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum vico sancti Benigni publice Signum Arnaldi presbiteri qui hanc venditionem fieri et firmare rogavit S Eraclii et germane sue Evorie qui consenserunt S Alexandri S Eldebranni S Sevuini S Framierii Vuitgerii S Adalsei S Amoni S Flaunulfi presbiteri Aynus presbiter rogatus scripsit subscripsit datavit die mercoris VI kalendas novembris anno sexto regnante Karolo rege