Charter Document - 06380059

Charter Document - 06380059


Charter Number: 06380059
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0845
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auxiliante Domino placuit atque convenit inter Ermenberto et ab alia parte Ademaro presbitero una cum jussione vel consensu domno Teotbaldo episcopo ut aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent quod et ita in presente fecerunt Dedit Ademarus presbiter de suum proprium partibus Ermenberti ad suum beneficium recipiendum a parte sancta Maria Coenense qui est situs ipse campus in actum Oscarense in fine Longoviana in villa Marcenniaco qui terminat ipse campus de uno latus et uno fronte terra sancti Benigni de alio latus Regulus tenet de alio vero fronte Dominicus tenet habet in longo perticas agripennales XXXIIII in uno fronte perticas VII in alio vero fronte perticas VI pedales VIII infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum Similiter dedit Ermenbertus ad vicem de suo beneficio de racione sancta Maria Coenense Adamaro presbitero ad proprium recipiendum campo uno qui est situs in actu Uscarinse in fine Cupiacense qui terminat ipse campus de uno latus et uno fronte Adamarus presbiter tenet et sui heredes de alio latus terra sancti Benigni de alio vero fronte strada publica pergit habet in longo perticas agripennales XVIII in ambis frontibus perticas IIII infra istas terminaciones et perticaciones totum ad integrum Et repromittunt inter se pars contra pari suo de hoc quod accepit quod nulla calumnia dicere vel repetere non debeant quod si fecerint inferat pars parte custodi in duplum tantum quantum ipsa res valuerint et in fisco auri uncias II et hic procamius vel commutacio facta omni tempore firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Divion vico sancti Benigni publice Signum Andraldi Signum Rotberti Signum Eraclii Signum Leotulfi S Vulflan S Deotelmi S Bonifredi S Ingelmari S Vuarnigarii Ego Ainus presbiter rogatus scripsi et subscripsi datavi die mense julio anno VI regnante domno nostro Karolo rege Burgundionum