Charter Document - 06380057
Charter Number: | 06380057 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0843 - 0844 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Domini Jhesu Christi et in honore sancti Benigni martiris Ego in Dei nomen Vuarnerius et uxor sua Agnosi condonaverunt jornales IIII de terra arabile qui sunt siti in pago Oscarense in fine Roringorum in villa Mervelco vel in ipsa fine Et ipsi jornales habent terminatur de uno latus et uno fronte terra sancti Benigni ex alio latus Eva tenet de alio latus strada publica pergit infra istas terminatur totum ad integrum donamus ad ipsa casa Dei tradimus atque transfundimus sic inter nos convenit et de nostro jure in vestra tradimus potestate et dominatione jure perpetuo ad possidendum nullo contradicente Si quis vero quod fieri non credo si ego ipse aut ullus de heredibus nostris idem proeredum seu quislibet ulla oposita persona que contra hanc donacionem venire aut ulla calumnia generare presumserit non valeat evindicare quod repetit sed inferat tibi tuisque heredibus in duplum tantum quantum ipse res emeliorate valuerint fisco vero auri solidos V coactus persolvat Et donacio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Mervelco villa publice Signum Warnerii et uxor sua Agnosia qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Folberto S Gosmaro S Amalrico Dadgon[] Amalberto Ego in Dei nomen Odolardus rogatus scripsi et subscripsi Datavi die dominica anno IIII regnante domno nostro Karolo rege