Charter Document - 06380056

Charter Document - 06380056


Charter Number: 06380056
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0843
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Karolus gratia Dei rex Regalis celsitudinis moris est fideles suos honoribus multiplicibus et beneficiis ingentibus honorare atque sublimare Proinde ergo comperiat omnium sancte Dei ecclesie nostrorumque fidelium presencium et futurorum industria quia concedimus cuidam fideli nostro nomine Nivelongo ob devocionem servicii sui quasdam res juris nostri sitas in pago Otisioderinse seu Vustinense curtem videlicet Hermoldi super fluvium Betus mansos videlicet triginta cum tertia parte capelle ibidem consistenti et cum mancipiis utriusque sexus ceterisque adjacenciis in pago denique Otisioderinse in villa nuncupante villa Salvii mansa videlicet decem et in alio loco in villa que dicitur Pistello mansum unum et in villa Bassiaco mansa decem cum capella constructa in honore sancti Martini super fluvium Core Unde et hanc nostre firmitatis auctoritatem scribere jussimus per quam memorato fideli nostro supra taxatas res jure proprietario cum omni eorum integritate concedimus cum mancipiis terris vineis pratis silvis aquis molendinis ceterisque adjacenciis ea videlicet ratione ut quemadmodum de suis reliquiis proprietatibus abhinc per hoc nostrum preceptum in omnibus habeat potestatem faciendi quidquid elegerit Et ut hec nostre largitatis auctoritas per futura tempora obtineat firmitatem manu nostra subter eam firmavimus et anulo nostro sigillari decrevimus Signum Karoli gloriosissimi regis Jonas notarius ad vicem Ludovuici recognovi et subscripsi Data id Janr anno III indictione VI regnante Karolo gloriosissimo rege Actum Valencianas regio palatio In Dei nomine feliciter Amen