Charter Document - 06380055
Charter Number: | 06380055 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 0841 - 0842 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino sacrosancta ecclesia sancti Benigni martiris que est constructa in pago Divioninse ubi venerabilis vir domnus Teutbaldus preesse videtur episcopus Ego in Dei nomen Leotaldus presbiter acsi indignus peccator cogitavi casum humane fragilitatis ut aliquid de peccatis meis mihi miniare debuerint ut quando quidem ante tribunal eterni judicis veniam et indulgenciam accipere merear et inter electos suos me participare faciat Dedi ad ipsa casa Dei donatumque in perpetuum esse volo hoc est de res meas proprias que sunt site in pago Divioninse infra vico sancti Benigni hoc est manso indominicato quem apud seniore meo Alberico episcopo precamiavi hoc est manso ipso exterminato idem mensurato medietate ad integrum Similiter in centena Uscarinse in villa Tremolinse pecia de vinea exterminata vel mensurata de ipsa vinea medietatem ad integrum dedi ad ipsos canonicos sancti Benigni In ea tamen racione dono ut tales prestarias vos mihi faciatis de nomen seniore nostro et de nostro in nomen meum et sorore mea Ingeltrude seu et infantes suos una cum ipso censo quod ore nominamus hoc est solidum I missa sancti Benigni solvere debeant et amplius eis non requiratis Quicquid superius super scripsimus totum ad integrum ad ipsa casa Dei sancti Benigni vel ad ipsos canonicos trado atque transfundo de meo jure in illarum dominacione et potestate sine ullius contradiccione Si vero ego aut ullus de heredibus meis vel quislibet ulla opposita persona que contra hanc donacionem mea voluntate factam ulla calumnia agere vel generare presumserit non valeat evindicare quod repetit sed inferat vobis vestrisque successoribus in duplum tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valuerint fisco vero auri uncia I et hec donacio omni tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa Actum Divion vico sancti Benigni publice Signum Leotaldo qui hanc donacionem fieri et firmare rogavit Olifius presbiter subscripsi Ego in Dei nomen Adalbertus clericus et notarius scripsi et subscripsi datavi die Dominica anno II regnante Lothario imperatore Ego Andraldus subscripsi Subscripserunt Adalmandus presbiter Arlafredus presbiter Alteus presbiter Odo diaconus Liuto presbiter Eliseus Droctolenus presbiter Gentrannus presbiter Vulfelmus presbiter Erlerius diaconus Teodfredus Adalramnus Servadus Trudulfus