Charter Document - 06380051

Charter Document - 06380051


Charter Number: 06380051
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 0840
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auxiliante Domino placuit atque convenit inter domno Ingelranno episcopo atque abbate et ab alia parte Madalgerio ut terris inter se commutare deberent quod ita fecerunt Dedit domnus Ingelrannus episcopus Madalgerio ad suo proprio de terra sancti Benigni jornale I de terra culturale in pago Uscarense in fine Marciniacense qui terminat de uno latus terra sancti Stephani de alio latus Ermengaudus tenet de uno fronte Adalgaudus tenet de alio vero fronte strada publica pergit habet in longo perticas agripennales XXV pedes IIII de uno fronte pertica V pedes X de alio vero fronte perticas V pedes IIII infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum commutavit domnus Ingelrannus episcopus Madalgerio Similiter dedit Madalgerius domno Ingelramno episcopo de suo proprio a parte sancti Benigni jornale de terra culturale in pago Uscarense in fine Marciniacense qui terminat de uno fronte et uno latus terra sancta Maria de alio fronte terra sancti Benigni de alio vero latus terra sancti Mame et habet in longo perticas agripennales LVI de uno fronte perticas tres de alio vero fronte perticas II pedes X infra istas terminaciones vel perticaciones totum et ad integrum commutavit Madalgerius domno Ingelramno episcopo ad partem sancti Benigni Et repromittunt inter se unusquisque de hoc quod accepit pars contra pare suo ulla calumnia dicere nec repetere non debeat quod si fecerit inferat pars parti custodi fisco vero auri uncias II et hec commutacio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Divion vico sancti Benigni publice Ego in Dei nomine Ingelramnus episcopus hanc commutacionem a me factam relegi et subscripsi et firmare rogavi Signum Erlafrido Signum Floduinus Signum Balduno vicedomino Signum Adalmanno Signum Vualdierio Signum Arulfo Signum Framarico Audgerio Ingelmaro Vualterio Amando Erdegaudo Ego in Dei nomen Arnaldus diaconus hanc commutacionem scripsi et subscripsi datavi die Dominico proximo VIIII kalendas decembris in anno primo regnante domno nostro Hlothario imperatore