Charter Document - 06380048

Charter Document - 06380048


Charter Number: 06380048
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0837
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Auxiliante Domino placuit atque convenit inter domno et venerabili Alberico episcopo et ab alia parte Adalranno ut aliquid de terris eorum inter se commutare vel procamiare deberent quod ita in presente fecerunt Dedit Adalrannus de suum proprium domno Alberico episcopo ad partes sancti Benigni recipiendum mansum I infra castrum Divion terminat ipse mansus uno latus et uno fronte terra Sancti Stephani de alio latus strada publica pergit de alio vero fronte terra sancti Benigni et habet in longo perticas agripennales V et pedes X in ambis frontibus perticas V pedales VI infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum Similiter dedit in alio loco foras castello in loco qui dicitur Petra ficta campos III Terminat unus campus de uno latus et uno fronte terra sancti Benigni de alio latus conturno sancti Benigni et sancti Stephani de alio vero fronte terra sancti Johannis abet in longo perticas agripennales XLIII pedales V in ambis frontis perticas III infra istas terminaciones ad integrum Alius campus in ipso loco terminat ipse campus de uno latus terra sancti Stephani de alio latus Teotmarus tenet de uno fronte terra sancti Johannis de alio fronte Susciones fluvius decurrit et abet in longo perticas agripennales LXXXI in uno fronte perticas III pedales VI in alio fronte perticas III infra istas terminaciones ad integrum Tercius campus est juxta Divion castro terminat de uno latus et uno fronte strada publica pergit de alio latus terra sancti Benigni de alio vero fronte terra sancti Johannis et abet in longo perticas XVIIII in uno fronte perticas III pedales VI in alio fronte perticas III pedales VI infra istas terminaciones et perticaciones totum ad integrum commutavit Adalrannus domno Alberico episcopo ad partem sancti Benigni Similiter dedit domnus Albericus venerabilis episcopus ad vicem de racione sancti Benigni Adalranno ad proprium recipiendum infra Divion vico peciola de terra que terminat de uno latus et uno fronte strada publica pergit de alio latus et alio fronte de ipsa racione sancti Benigni habet in longo perticas agripennales X pedales VI in uno fronte perticas VII pedales III in alio fronte perticas VI pedales VII infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum Similiter dedit in alio loco in fine Tremolense campo I terminat ipse campus de uno latus terra sancti Petri Besoense de alio latus et ambis frontis terra sancti Stephani abet in longo perticas agripennales XXXIIII in uno fronte perticas VI pedales X in alio fronte perticas VI pedales V infra jam dictas terminaciones vel perticaciones commutavit domnus Albericus episcopus Adalranno ad proprium recipiendum Et repromittunt inter se unusquisque pars contra pari suo de hoc quod accipit quod nulla calumnia dicere nec repetere non debeat quod si fecerit inferat pars parte custodi in duplum tantum quantum ipsas res valuerint in fisco auri uncias III et hec procamii ipsos inter facti omni tempore firma et stabilis permaneat stipulacione subnixa Actum Divion vico sancti Benigni publice Ego Albericus episcopus hoc procamio a me facto relegi et subscripsi Aurannus legit et subscripsi Anelo subscripsi Ermembertus subscripsi Ancherius subscripsi Absalonnus subscripsi Albuinus subscripsi Otgerius subscripsi Wantelmus presbiter subscripsi Airfous presbiter subscripsi Leotaldus presbiter subscripsi Arlafredus presbiter subscripsi Gautsinus diaconus subscripsi Euvraldus diaconus subscripsi Maximodus levita subscripsi Adalmannus levita subscripsi Gundacrus subscripsi Ingalbaldus Agilbertus Erlerius Luito Madalbertus Arlafredus Georgius Agenbaldus Eliseus Fulcarius Ego Flauvulfus clericus scripsi et subscripsi facto procamio die mercoris XIIII kalendas maii in anno XXIIII regnante domno nostro Ludovico imperatore