Charter Document - 06380047

Charter Document - 06380047


Charter Number: 06380047
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0836
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi Hludovuicus divina repropitiante clementia imperator Augustus Imperialis excellentie magnitudinem decet fideliter sibi devoteque famulantes muneribus et honoribus ditare atque regie munificentie liberalitatis honorare Proinde comperiat omnium fidelium sancte Dei Ecclesie nostrorumque presentium scilicet et futurorum sagacitas quia concessimus ad proprium Fulberto fideli nostro quasdam res nostre proprietatis que sunt in confinio Caviloninse Atoariense et centena Oscarense in loco cujus vocabulum est Aziriaca villa mansum dominicatum ad quem aspiciunt alii mansi quinque et dimidius cum edificiis desuper positis terris campis pratis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus [] mancipia diversi sexus et cetera videlicet quantumcumque predictus Fulbertus in memorata villa nostra munificentia beneficiario jure adeptus est et ad memoratos mansos pertinere noscitur Sed ut liberalitatis nostre largitio per diuturna tempora rata atque inviolabilis permaneat ac verius certiusque credatur hos nostre auctoritatis apices ei fieri darique decrevimus per quos precipimus atque jubemus ut ab hinc in futurum memorate res ac mancipia in ejusdem fidelis nostri Fulberti jure ac dominatione permaneant ita videlicet ut quicquid de eis vel in eis jure proprietario facere ordinare atque disponere voluerit vendendi donandi commutandi liberam in omnibus habeat potestatem faciendi et ut hujus nostre largitionis donationisve auctoritas firmior habeatur et per futura tempora melius diligentiusque conservetur manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione adsignari jussimus Signum Hludovuici serenissimi imperatoris Daniel notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi Data IX kalendas septembris anno Christo propitio XXIII imperii domini Hludovuici piissimi augusti indictione XIIII Actum Ramperti villa in Dei nomine feliciter Amen