Charter Document - 06380046
Charter Number: | 06380046 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0836 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Auxiliante Domino placuit atque convenit ut inter Baldono preposito seu cunctis fratribus tam presbiteris quam diaconibus id est Airfundo presbitero Vuillelmo Arnaldo Arlefredo Adalmanno Vulfelmo Agenbaldo Alteo Madalberto Flaunulfo Gundacro Lumino Arlerio et ab alia parte Leotaldo presbitero Dedit Leotaldus presbiter de suum proprium in procamium ad jam dictos fratres ad partem sancti Benigni ad illorum beneficium recipiendum peciolas de terra duas que sunt sitas in pago Divionense in ipsa fine Divioninse Est una peciola in loco qui dicitur Petra ficta terminat ipsa peciola de uno latus terra sancti Stephani de alio latus Teodmarus tenet de uno fronte terra sancti Johannis de alio vero fronte Sisunus fluvius decurrit et habet in longo perticas agripennales LXXI in uno fronte perticas III pedales VI in alio fronte perticas III infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum Est alia peciola juxta Divion castro terminat ipsa peciola de uno latus et uno fronte strada publica pergit de alio latus terra sancti Benigni de alio vero fronte terra sancti Johannis habet in longo perticas agripennales XVIIII in uno fronte perticas III pedales VI in alio vero fronte perticas III pedales III infra jam dictas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum dedit Leotaldus ad vicem ad jam dictos fratres ad partem sancti Benigni ad illorum beneficio recipiendum Similiter dederunt fratres ad vicem partibus Leotaldo presbitero de racione sancti Benigni de illorum beneficio peciola de campo ad proprium recipiendum peciola de terra que est sita in centena Uscarense in fine Tremolense terminat ipsa peciola de ambis latus et uno fronte terra sancti Stephani de alio latus terra sancti Petri Besuense et habet in longo perticas agripennales XXXIIII in uno fronte perticas VI pedes X in alio fronte perticas VI pedales V infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum commutaverunt fratres partibus Leotaldo presbitero ad proprium recipiendum Et repromittunt inter se unusquisque pars contra pari suo de hoc quod accipit quod nulla calumnia dicere nec repetere non debeat quod si fecerint inferat pars parti custodi in duplum tantum quantum ipsa terra meliorata valuerit fisco vero auri uncias II et hoc procamium inter ipsos factum omni tempore firmum et stabile permaneat stipulacione subnixum Ego in Dei nomen Leotaldus ac si indignus presbiter hoc procamio a me facto relegi et subscripsi et conscribere rogavi Baldo diaconus subscripsit Arnaldus presbiter subscripsit Airfous presbiter subscripsit Vuillelmus presbiter subscripsit Arlafredus presbiter subscripsit Adalmandus diaconus subscripsit Evraldus diaconus subscripsit Madalbertus subdiaconus subscripsit Esembertus diaconus subscripsit Gundracus clericus subscripsit Ego Flaunulfus clericus rogatus scripsi et subscripsi Datavi die martis nonis marci in anno XXIII regnante domno nostro Ludovico imperatore