Charter Document - 06380045
Charter Number: | 06380045 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0828 - 0829 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum inter duas partes dividens voluntas ut in effectum perduret decreto legum sanxit auctoritas ut omnibus qui inter se congruam facere volunt emcionem vel procamia per scripturarum testium firma roboretur utilitas quatinus sicut integra decrevit voluntas in perpetuum sit inter ipsos de eis rebus firma stabilitas Convenit ergo inter domno et venerabili Alberico episcopo Lingonice civitatis et ab alia parte Fulcrico qualiter inter se terras procamiare deberent quod ita et fecerunt Dedit Fulcricus domno Alberico episcopo ad partem sancti Benigni de suo proprio campos III qui subjacent in centena Uscarense Et est unus campus in fine Saciacense et abet terminaciones de ambis lateribus et ambis frontes terra Sancti Benigni abet in longo perticas agripennales C in uno fronte perticas II pedes VIII in alio fronte perticas II pedes VIII infra istas terminaciones totum et ad integrum Similiter in fine Crutmulnense campus II juxta ipsa villa et unus campus abet terminaciones de uno latus et uno fronte terra sancti Petri Besuense de alio latus Guntardus tenet de alio vero fronte strada publica pergit abet in longo perticas agripennales XXI in lato perticas VI infra istas terminaciones ad integrum Alius campus abet terminaciones de ambis lateribus Guntardus tenet de uno fronte terra sancti Petri Bisoense de alio vero fronte strada publica pergit abet in longo perticas agripennales XXXVI et pedes decem in latus in ambis frontes perticas IIII pedes IIII infra istas terminaciones totum et ad integrum Similiter domnus Albericus dedit de racione sancti Benigni partibus Fulcrici calma una que est in centena Uscarense in fine Iszodoro abet ipse campus vel calma terminaciones de uno latere et uno fronte exus publicus pergit de alio latus Tila fluvius decurrit de uno vero fronte ipse Fulcricus tenet et abet in longo perticas agripennales XXXVI pedes X in uno fronte perticas XVII in alio vero fronte perticas XV infra istas terminaciones vel perticationes totum et ad integrum Similiter in ipso loco pratello uno qui abet terminaciones de uno latus et uno fronte racio sancti Benigni possidet de alio latus Fulcricus tenet de alio vero strada publica pergit abet in longo perticas agripennales XXXIII abet in uno fronte perticas XV et dimidio in alio vero fronte perticas VIII infra istas terminaciones vel perticaciones totum et ad integrum Et repromittunt inter se unusquisque de hoc quod accepit pars contra pare suo quod ulla calumnia nec dicere nec repetere non debeat quod si fecerit inferat pars parti cust[od]i rectores ecclesie cum socio fisco auri libram I et hoc procamium inter ipsos factum omni tempore firma et stabilis permaneant stipulacione subnixa Actum Asz[iri]a[c]o villa publice Signum Fulcrico S Ermengarde qui hanc procamium fecerunt et conscribere et firmare rogaverunt Signum Burgoaldo Signum Widaldo S Ursono S Absalomo S Amalberto S Bretlando S Vandalrano S Ermenrico S Blitgario S Aminando S Gislaldo S Lovono S Ildegario Tetmarus scripsit datavi anno XVI regnante domno nostro Ludovico imperatore