Charter Document - 06380036
Charter Number: | 06380036 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0815 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domino fratri Erlegaudo abbati emptore Ego Airardus et Zacharia nos venditores vendidimus tibi et ita vendidisse constat terra juris nostri in centena Oscarense in fine Crutmulnense in oppido ipso Crutmulnense hoc est jornales duos quia ipsi jornales latus ad latus habent terminaciones de uno latus et de uno fronte ipsi venditores tenent de alio latus ipse emtor tenet de superiore vero parte strata publica pergit et habent ipsi jornales in longo perticas agripennales XXXI et in lato de subteriore fronte perticas agripennales VII et pede uno et in medio perticas VI et pedes X et de superiore fronte perticas agripennales VII et pedes duos Infra istas terminaciones quicquid insertum est totum ad integrum tibi vendimus et accepimus a te precium sicut inter nos convenit quod convalescat in argento soldos XII Propterea predictos jornales pro ipso precio de jure nostro et dominacione in tua tradimus potestate et dominacione a die presente jure perpetuo ad possidendum habendi tenendi vendendi seu commutandi ut quicquid de ipsos jornales facere volueris tam tu quam heredes tui liberam et firmissimam in omnibus et in Dei nomine abeas potestatem nullo contradicente Si quis vero quod nec fieri credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel quislibet ulla opposita persona que contra hanc vendicione voluntatem ac conscripta ulla calumnia dicere aut repetere voluerit nihil hoc valeat evindicare quod repetit sed inferat tibi tuisque heredibus una cum socio fisco auri uncias duas et nihilominus presens hec vendicio omni tempore firma et stabilis permaneat sub stipulatione subnexa Actum Divione ad ecclesiam domni Benigni publice Signum Airado Signum Zachariane qui hanc vendicionem conscribere et firmare rogaverunt Signum Widbaldo Signum Andalfrido Signum Blitgerio Signum Guntardo presbiteri Ego in Dei nomen Leotaldus diaconus rogatus hanc vendicionem escripsi et subscripsi datavi in die dominico proximo kalendas Augusti in anno secundo domni nostri Ludovici imperatoris