Charter Document - 06380034

Charter Document - 06380034


Charter Number: 06380034
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0814 - 0828
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Domini Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi Hludovicus divina ordinante providentia Imperator Augustus Amadeo comiti Helie et Vualdo Isembardo et Ratberto vassis nostris Notum sit vobis quia volumus ut adjutorium faciatis Herlegaudo diacono ad restaurandam et re cooperiendam ecclesiam sancti Benigni martiris Christi propter illam scilicet racionem quia compertum nobis est quod vos de racione ejusdem ecclesie beneficia habeatis et nonas et decimas in omnibus dare faciatis quia justum est Propterea constituimus vobis ut ad restaurandam illam ecclesiam et cooperiendam adjutorium prestetis Videte ut omnino impleatis atque expressum vobis demandamus ut nullam exinde habeatis negligentiam si gratiam nostram vultis habere Et ut certius cognoscatis hanc nostram esse jussionem de anulo nostro jussimus sigillari