Charter Document - 06380022

Charter Document - 06380022


Charter Number: 06380022
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0700 - 0900
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[] mansum indominicatum continentes vel aspicientes hoc sunt mansis olebis lembis terris arabilis cultis et incultis silvis ingredicis aquis aquarumque decursibus vineis servis et ancillis desuper commanentibus quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur funditus cum omni integritate dono et trado atque transfundo et per festucam propter peccata mea et senioris mei verpisco sancte Dei genitrici Marie eorum famulis ejusdem altari deservientibus infra monasterium sancti Benigni Si autem quod futurum esse minime credo si ego ipsa aut ullus de heredibus meis vel quelibet malla persona contra hanc donationem mea propria voluntate factam venire aut contradicere seu aliquam calumniam inferre temptaverit nullo modo valeat evindicare quod repetit sed insuper coactus auri libras V persolvat ac multandum se socio fisco cognoscat et hec donatio firma et stabilis in tempore permaneat stipulatione subnexa