Charter Document - 06380011

Charter Document - 06380011


Charter Number: 06380011
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 0600 - 0700
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Hic patronus noster sanctus Benignus illis in partibus plurima conquisivit terrarum predia per illud tempus ut in eundo et redeundo abbates eorumque fideles ad hospitandum haberent sue possessionis loca Siquidem juxta vicum qui nuncupatur Urba est ecclesia sancti Benigni nomine sacrata quam ferunt eiusdem loci incole pertinuisse quondam ad jus istius ecclesie In burgo quem vocant Pontem Arlie super Dubam fluvium situm medietas ipsius vici cum ecclesia dedicata in honore sancti Benigni et villa juxta ipsum burgum sita que dicitur ad Stabulos olim fuerunt possessio istius abbatie que in prestariam data possidentium violentia ac principum injusticia ac temporum variis eventibus sunt amissa Super Lupam rapacissimum fluvium loco nuncupato Petregio per quod Romam petentium quondam fuit iter et est juxta burgum Salinas vocatum homines liberi ibidem commanentes se et sua omnia commiserunt patrocinio hujus sancti Benigni annisque singulis persolvebant ad ejus altare censum a semet constitutum Honorati quidam homines ex territorio Vesonticensi de villa Cusseiacus vocata advenientes ad sancti Benigni limina ejus patrocinio se comendaverunt mente devota Permanserunt annis multis in hujus sancti Benigni et ei servientium monachorum famulatione [] Usque hodie possessionis illius homines sancti Benigni servos se profitentur esse