Charter Document - 06380009

Charter Document - 06380009


Charter Number: 06380009
Cartulary Title: Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon: prieurés et dépendances, des origines à 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0584 - 0589
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In Burgundie partibus in pago Divionense [egregii pontificis et martyris Apollinaris] nomini consecrata habetur ecclesia [] in fundo cognomento Aquiliaco Fertur namque virorum antiquorum relatione eadem ecclesia ob victoriam de suis inimicis regi Clodoveo in eodem loco olim concessam ab ejus conjuge christianissima Crotechilde videlicet regina primitus inibi fuisse constructa insuper quoque ejusdem regine industria ab urbe Ravenna prefati martyris reliquiarum delata pignora atque in eadem basilica sunt collocata Que nimirum ecclesia tam ex regia liberalitate quamque etiam Langonice sedis pontificum largitione data est monasterio Divionensi