Charter Document - 06370577
Charter Number: | 06370577 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1255 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati Cistercii ejusque coabbatibus et conventibus universis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Devotionis vestre precibus benignum impercientes assensum presentium vobis auctoritate concedimus ut in granchiis et locis vestris que adeo distant ab ecclesiis parrochialibus quod ad eas pro audiendis divinis officiis non possitis habere recursum comode liceat vobis dummodo parrochiani earumdem ecclesiarum non intersint divina eadem celebrare sine juris prejudicio alieni Nulli ergo omnino homini liceat hanc paginam nostre concessionis infregere vel et ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et sanctorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum Datum Neapoli Kalendas februarii pontificatus nostri anno primo