Charter Document - 06370485

Charter Document - 06370485


Charter Number: 06370485
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater N[icholaus] dictus abbas Pruilliaci salutem in Domino Noverint universi quod sicut ex testimonio bonorum virorum et fide dignorum burgensium de Braio et ex testimonio plurium judeorum ejusdem ville a quibus videlicet xristianis et judeis Bernardus castellanus Braii recepit coram nobis fides et juramenta didicimus et per eorum veritatem et inquisitionem intelleximus judei quorum nomina inferius sunt scripta fuerunt manserunt et certas mansiones habuerunt a decem et novem annis retroactis apud Braium sub justitia et dominio domini regis Navarre et jura et tallias dicti domini regis ut dicebant mandato ejusdem domini regis reddiderunt et solverunt et talliabiles fuerunt quamdiu in villa de Brayo permanserunt videlicet Deo Datus filius Leonis Benedictus filius ejus Haquinus gener defuncti Benedicti dominus de Aymon Bonee relicta Haquini Ceron Aaron sororius ejus Bonee Bosillon et Morellus filii defuncti Santonis In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Actum apud Musterolum anno Domini MCCXLVII vigilia beatorum apostolorum Philippi et Jacobi