Charter Document - 06370484

Charter Document - 06370484


Charter Number: 06370484
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): List
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis frater N[icholaus] dictus abbas Pruliacensis salutem in Domino Noverint universi quod sicut ex testimonio bonorum virorum et fid[elium nostr]orum burgensium de Musterolo et ex testimonio plurium judeorum ejusdem ville a quibus videlicet cristianis et judeis Johannes prepositus Musteroli recepit coram nobis fides et juramenta didicimus et per eorum veritatem et inquisitionem intelleximus Judei quorum nomina inferius sunt scripta fuerunt manserunt et certas mansiones habuerunt a decem et novem annis retroactis apud Musterolum sub justitia et dominio domini regis Navarrensis et juria et tallias [dicti domini regis] ut dicebant mandato ejusdem domini regis reddiderunt et solverunt et talli abiles fuerunt quamdiu in villa de Musterolo permanserunt videlicet Vivanz Cortoise Cressanz sororius Flaminz gener ejusdem Cressant et filius ejus Vivanz de Scola et Regina uxor ejus et Jocun filius eorum Salemins filius defuncti Cressant de Musterolo Justine et Dayot filius ejus et Mosse gener Samoe In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo vigilia beatorum apostolorum Philippi et Jacobi