Charter Document - 06370402

Charter Document - 06370402


Charter Number: 06370402
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, A.D., Feast, Lunar
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Odo officialis Senonensis in Domino salutem Noverint universi quod Guillermus Bequanz quondam prepositus de Ville Nova Guiardi in nostra presentia constitutus dedit et concessit pro remedio anime sue et salute donatione inter vivos in puram et perpetuam elemosinam fratribus Prulliaci et eorum ecclesie duas partes omnium immobilium et duas partes omnium mobilium suorum que in presentia possidet et de cetero poterit adipisci ita tamen quod idem Guillermus omnia predicta quamdiu vixerit possidebit et post decessum suum omnia predicta data et concessa ut supradictum est ad dictos fratres et eorum ecclesiam sine contradictione aliqua reverterint Fiduciavit autem in manu nostra idem Guillermus se contra donum et concessionem predicta per se vel per alium de cetero non venturum Agnes vero uxor prefati Guillermi coram nobis donum et concessionem predicta laudavit voluit pariter et concessit salvo sibi jure dotis et partis sue Actum anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo octavo die lune ante cineres