Charter Document - 06370396
Charter Number: | 06370396 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Excommunication |
Date: | 1238 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
De Joyaco de Fonte Johannis de Ripatorio et de Sacracella abbatibus qui simpliciter et minus discrete sigilla sua apposuerunt apud Prulliacum quibusdam litteris quibus continebatur quod ipsi credebant domnum J[acobum] quondam abbatem Cistercii excommunicatum parcendo eis injungitur auctoritate capituli generalis ut tribus diebus sint in levi culpa imo eorum in pane et aqua Abbas de Prulliaco qui minus discrete et nimis precipitanter denunciavit domnum Johannem quondam abbatem Cistercii excommunicatum et conspiratorem et exclusit et excludi fecit non solum eum sed et alios abbates et alias personas a domo suo et a filia sua de Vallelucenti et grangiis ejusdem domus et multa alia extra formam ordinis perpetravit deponitur in instanti