Charter Document - 06370383

Charter Document - 06370383


Charter Number: 06370383
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1236
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Odo officialis curie Senonensis salutem in Domino Noverint universi nos dedisse in mandatis dilecto nostro in Christo Haimerico decano christianitatis Pruvinensis ut loco nostri personaliter accederet ad Guidonem et Guillelmum de Avelliaco milites et ad homines et hospites eorum de eadem villa et inquireret ab eis que conventio[nes] facte sunt inter eos et fratres Prulliacenses Sicut igitur ipse decanus nobis per litteras suas patentes significavit constituti in presentia sua dicti milites et homines et hospites eorum de dicta villa scilicet Johannes filius Renaudi Poygi Perrinus filius Michaelis Guiot siribant Matheus de Campo Robinus Amarus Helvidis uxor Johannis Perrinus Chaperuns Arnulphus Chaperuns Stephanus dictus Genus Blanchet filius Stephani Martini Gilo frater ejus relicta Bolerii Rotholandus Odoleina Arnulphus medicus Henricus Raveniaus Perrinus Lirembelair Matheus filius Ameline Perrinus frater ejus relicta Odonis Renaudus pelliparius Theobaldus filius medici Symon frater ejus Raolinus Chenuz Girardus filius Tini Odinius Bichet Robinius ad panem Girardus sutor Elisabeth la Frecenge Ermaimardus Bigi Robinus Femine Stephanus Blainchaiz Guillelmus Haterel Matheus de Puteo Perrinus frater ejus Stephanus filius Rotholandi Senaude filia Diaconis relicta Girardi Labele Perrinus Cheralnes Hatinus filius defuncti Odonis Arnulphus filius Girardi Labele Girardus pelliparius Johannes Bigrolon Simon frater ejus Fenon filia Guiardi Chaperon Droco Begier Jobertus Sirales Christianus Renaudus Braaudi relicta Robini Chutel homines et hospites dicti Guillelmi militis et Rosellus de Ros Hodeardis relicta Bernardi Odinus Marigan Theodevie Harens et Andreas de Ulmo Johannes Bode relicta Droinis Bode Stephanus Maluers Perrinus de Gouesio Gilo Sautier Droinus Loriou Rosellus Petrus minachiers Sarlinus Balbus Robinus li Oeseliers Arnulphus Picardus relicta Renauldi Poygi Pastiete relicta Radulphi lo Barbier Parisetus relicta Thome de Ulmo Odelina dicta abbatissa Raolini Picois Arnulphus de Ulmo Moener Garnerius Filon Mathenot relicta Bernardi de Ulmo Adelina filia Hatonis Thetia filia Hatonis Arnulphus Barbier et Bernardus frater ejus homines et hospites dicti Guidonis militis obligarunt se et posteros suos qui tenuerint terras quas ipsi tenent apud Avelliacum fide media prestita in manu dicti decani ad molendum totum bladum suum in molendino fratrum Prulliaci quod dicetur Molin d'Ocle per banniam in perpetuum ad vicesimam quartam mensuram de quolibet genere bladi obligarunt etiam dicti homines et hospites se et posteros suos per fidem suam quod alter eorum accusabit si sciverit quod ad alium molendinum moluerit quam ad predictum molendinum Si autem aliquis dictorum hominum vel hospitum vel aliquis ex parte dictorum monachorum aliquem eorum accusaverit quod ad alium molendinum moluerit et de hoc testem unum habuerit taliter accusatus pro commicto habebitur et emendam solvet domino ville pro transgressione et molturam nihilominus monachis restituet Si autem ille qui accusaverit aliquem de dictis hominibus vel hospitibus quod ad alium molendinum moluerit et nullum inde testem habuerit taliter accusatus quitus ibit per sacramentum suum prefati etiam monachi non tenentur portare vel reportare ad vecturam suam bladum vel farinam dictorum militum vel hominum vel hospitum suorum fiduciaverunt etiam dicti milites pro se et heredibus suis in manu dicti decani quod hanc obligationem qua obligaverunt se et heredes suos ad molendum per banniam in perpetuum ad predictum molendinum firmiter tenebunt et homines et hospites suos predictos et posteros eorum ad hoc faciendum compellent in perpetuum et heredes eorum post eos propter hoc precipue quod dicta obligatio facta est de assensu et bona voluntate dictorum hominum et hospitum immo ad petitionem ipsorum [] molendinum predictum propius et eis et magis ad commodum si autem communia ville de Avelliaco suspectum habuerit secularem servientem numerum monachorum quod bladum eorum vel farinam fideliter non custodierit de fideli custodia bladi et farine ipsorum securos eos faciet per sacrementum suum hanc obligationem a dicto Guillelmo milite et hominibus et hospitibus suis factam de molendinum predictum ut predictum est in perpetuum constitutus in presentia dicti decani dictus Guido miles et dominus feodi laudavit et voluit ad perpetuam guarantiam inde se portaturum per fidem suam in manu ipsius decani prestitam contra omnes fideliter promisit Margareta etiam uxor dicti Guidonts in presentia ejusdem decani constituta ratum habuit laudavit et voluit et fide in manu ejus confirmavit predictam obligationem viri sui promittens per eandem fidem quod contra hanc obligationem et promissionem nunquam per se vel per alios aliqua ratione ventura est et indiciavit in manu ipsius decani quod hoc faciebat spontanea sine aliqua coactione Nos igitur quod prefatus decanus quem loco nostri ad hoc audienda misimus nobis per suas patentes litteras significavit sine juris alieni prejudicio sub sigillo curie Senonensis testificamur Datum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo sexto mense aprili die jovis post octabas pasche