Charter Document - 06370364
Charter Number: | 06370364 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Adam dominus Belli Montis salutem Noverint universi presentes litteras inspecturi quod Robertus filius meus laudavit et concessit fratribus Prulliaci elemosinam quam eisdem fecit domina Avelina de Acrivilla tam de salagio quam ipsa habebat apud Musterolium quam de concessione quarte partis cujusdam domus site in portu Musterolii Emptionem quoque laudavit et concessit idem Robertus duarum partium dicte domus quas ex Matheo de Varennis armigero emerunt iidem fratres Laudavit insuper et concessit idem Robertus predictis fratribus elemosinam quam fecit eisdem Marguareta domina de Pareto tam de septem arpentis terre prati et haie sitis inter Valentias et grangiam de Escho que eisdem fratribus in elemosinam contulit quam de aliis septem arpentis terre que Egidius Faber eisdem fratribus in elemosinam contulit et dicta septem arpenta terre eadem Margareta dictis fratribus concessit pacifice et libere possidenda Hec omnia quitavit cum pertinentiis suis predictus Robertus fratribus supradictis et Margareta uxor sua voluntate spontanea quitta et libera ab omni costuma et exactione hoc excepto tantum quod sibi et heredibus suis duodecim denarios pruvignienses annui census solvent iidem fratres per annos singulos pro quarta parte domus superius memorate Ad majorem autem omnium predictorum securitatem ego et predictus Robertus filius meus et Margareta uxor sua de qua in capite supradicta movebant fiduciavimus quod nos contra ea per nos nec per alios in posterum veniemus Testes qui interfuerunt sunt isti Johannes de Floriaco miles magister Stephanus Giaco Gaufridus clericus meus Petrus et Philippus monachi Prulliacenses Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum apud Corbolium anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo tricesimo quinto mense maio