Charter Document - 06370286
Charter Number: | 06370286 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis frater G[uibertus] dictus abbas totusque conventus Prulliaci salutem in Domino Notum facimus quod nos ad petitionem venerabilium abbatisse et conventus de Faremonasterio unum sextarium bladi quem dicte abbatissa et conventus in grangia nostra de Montiniaco singulis annis percipere consueverant quem ipse pro quadam compositione pacis canonicis Sancti Victoris Parisiensis apud Sanctum Donninum prope Matreolas commorantibus assignaverunt sicut in litteris suis quas habemus testantur predictis canonicis in prefata grangia nostra annuatim reddere concessimus eodem modo et eadem mensura quam jam dicte abbatissa et conventus usque modo percipiebant Actum anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo octavo