Charter Document - 06370285

Charter Document - 06370285


Charter Number: 06370285
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Eustachia abbatissa Faremonasterii et ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum contentio verteretur inter nos ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Sancti Victoris Parisiensis ex altera parte super duobus sextariis bladi quos nobilis domina de Toskin dedit canonicis Sancti Victoris Parisiensis apud Sanctum Donninum commorantibus in puram et perpetuam elemosinam possidendos in decima de Pomera tandem inter nos composuimus in hunc modum videlicet quod dicti canonici annuatim percipient unum sextarium bladi scilicet medietatem frumenti et medietatem avene in granchia de Montegni que est monachorum de Pruliaco Cysticiensis ordinis ad mensuram de Mosterolo quem sextarium bladi nos in dicta granchia singulis annis percipiebamus Ipsi vero tam abbas quam conventus Sancti Victoris Parisiensis illos duos sextarios bladi quos habebant in decima nostra de Pomera nobis perpetuo quitaverunt In cujus rei [] Actum anno Domini millesimo ducentesimo vigesimo octavo mense junio