Charter Document - 06370250
Charter Number: | 06370250 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Arnulfus ecclesie sancti Petri Autisiodorensis dictus abbas in Domino salutem Universitati vestre notum facimus quod constitutus in presentia nostra Stephanus de Chamlueto presbiter recognovit se dedisse ecclesie Pruliaci in puram et perpetuam elemosinam quartam partem molendini sui siti apud Chamluetum quam quartam partem dicta ecclesia jam per plures annos quiete et pacifice possedit et quia dicta ecclesia pro isto modico beneficio non fuit ingrata eidem presbitero totum residuum quicquid in jam dicto molendino habebat Idem presbiter cum insula sua contigua ipsi molendino et cum alveo ac toto salicto ceterisque pertinentiis necnon et pratum de Larva sancti Germani cum omnibus salicibus suis ob remedium anime sue ac parentum suorum contulit predicte ecclesie Pruliaci in elemosinam perpetuam et perhennem promittens coram nobis tactis sacrosanctis evangeliis sepe dictus Stephanus presbiter quod numquam deinceps vel per se vel per alium dictam ecclesiam Pruliaci super prefatam elemosinam ullatenus molestabit sed potius pro posse suo ab omnibus et contra omnes perturbatores si qui forte contra ipsam ecclesiam occasione illius elemosine surrexerint bona fide defendet et conservabit eam indemnem Nos igitur in hujus donationis et elemosine memoriam ad partium petitionem presentes litteras sigillo nostro fecimus roborari in rerum predictarum testimonium et munimen Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo tertio mense januario