Charter Document - 06370249
Charter Number: | 06370249 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Theobaldus Campanie et Brie comes palatinus notum facio universis presentibus et futuris quod pro salute mea et pro remedio inclite recordationis Theobaldi comitis patris mei et animarum predecessorum et successorum meorum donavi licentiam fratribus Prulliaci et eis concessi ut singulis annis in perpetuum de proprio vino suo possint adducere vel facere adduci atque vendere apud Pruvinum quinquaginta dolia vini de modiatione Autissiodori sine aliquo intragio sine aliquo portagio sine aliqua consuetudine pertinentibus ad me persolvendis Quod ut notum permaneat et firmum teneatur litteris annotatum sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo tertio mense septembri