Charter Document - 06370179
Charter Number: | 06370179 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod ego Odo de Barris dedi monachis Pruliacensibus terram meam de furno apud Villam Novam Guiardi que fuit de censiva eorumdem ipsi vero monachi dederunt in recompensationem memorate terre terram que fuit Anglici et terra que est recto furnum Hoc laudaverunt dilecta uxor mea Helwis et Petrus filius noster et ut ratum et stabile semper existat presentem inde cartam sigilli mei impressione signavi Actum anno Domini millesimo ducentesimo duodecimo