Charter Document - 06370176

Charter Document - 06370176


Charter Number: 06370176
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gratia Senonensis archiepiscopus omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Presenti pagina notum facimus universis quod constitutus in presentia nostra Guido de Chanloi filius domini Odonis de Chanloi laudavit quamdam elemosinam quam pater suus contulerat Deo et beate Marie et ecclesie Pruliacensi et fratribus ibidem Deo servientibus videlicet unum modium bladi et unum minellum scilicet dimidium modium ordei et residuum hoc est dimidium modium et minellum frumenti singulis annis apud Chanlo in grangia domini Aserii de Costi recipiendum Ut vero hoc ratum et indissolubile perpetuo perseveret ad petitionem dicti Guidonis presentem inde paginam scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo duodecimo mense maio