Charter Document - 06370162
| Charter Number: | 06370162 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1208 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hellisandis vicecomitissa Senonensis notum facio universis quod pro salute mea et parentum ac filiorum meorum dedi in elemosinam Deo et beate Marie et ecclesie Prulliacii et fratribus ibidem Deo servientibus totam terram meam de Chona quam emeram de Stephano Brisse Barra et Stephano de Messileis cum dimidio arpento prati et modium avene qui sedet in hostitiis apud Augis quem emeram de Josberto de Chitri Hanc autem elemosinam meam voluerunt et laudaverunt Odo Petrus Guillelmus Guido Johannes filii mei Quod ut ratum et stabile de cetero perseveret sigilli mei et sigillorum eorumdem filiorum meorum feci auctoritate et impressione muniri Actum anno Domini millesimo ducentesimo septimo mense martio
