Charter Document - 06370158

Charter Document - 06370158


Charter Number: 06370158
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1207
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos emptionem quam dilecti monachi Pruliaci fecerunt a monachis sancti Launomarii Blesis super terra et usuario de bosco de Choux ratam haberi volumus in perpetuum et eam concedimus salvo jure nostro Emptionem quoque quam ipsi fecerunt ab Aaliz domina Floriaci super bosco de Valentiis ratam similiter haberi volumus et concedimus salvo jure nostro griarie Quod ut perpetuum robur obtineat sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam confirmamus Actum Parisius anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo septimo regni vero nostri anno vicesimo septimo astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria