Charter Document - 06370155

Charter Document - 06370155


Charter Number: 06370155
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Blancha comitissa Trecensis palatina notum esse volo omnibus presentibus et futuris quod dilecta et fidelis mea Aelis de Floriaco in mea presentia recognovit quod abbati et fratribus Prulliaci vendiderat partem suam de nemore de Valenciis et partem Aveline Acriville sororis sue ita quod venditionem istam fecit liberam et quietam ab omni consuetudine et usuario hoc excepto quod prefata Aelis non promisit venditionem istam garentire de grueria Ego vero venditionem istam volui laudavi et sigilli mei testimonio roboravi Actum apud Choaudon anno Domini millesimo ducentesimo sexto mense decembri Datum per manum Galteri cancellarii Nota Johannis