Charter Document - 06370152
Charter Number: | 06370152 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Blancha comitissa Trecensis palatina notum facio omnibus ad quos littere iste pervenerint quod cum [erat] contentio inter monachos Pruliacenses et dominum Gaufridum Eventatum dominum de Eglinniaco super arundinetis qui nascuntur in aquis Sequane ad Pruliacenses proprie pertinentibus in quibus idem Gaufridus et homines de Eglinniaco usuarium clamabant cum nichil in eis haberent [] Gaufridus omnia quittavit et Petrus filius ejus et Agnes uxor Gaufridi et homines de potestate Eglinniaci quitaverunt MCCVI mense julio