Charter Document - 06370150

Charter Document - 06370150


Charter Number: 06370150
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1205
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Adela Dei gratia Francorum regina omnibus ad quos littere presentes pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod inter ecclesiam Pruilliaci et Adam vicecomitem Meleduni coram nobis contentio diu fuit agitata super consuetudine aque quam idem Adam a fratribus dicte domus requirebat cum pater suus Ludovicus vicecomes nominate ecclesie Pruilliaci illam consuetudinem in perpetuam elemosinam concessisset provocatus exemplo domini nostri piissimi regis Francorum Ludovici qui eidem ecclesie consuetudinem aque que ad ipsum pertinebat mera dudum contulerat liberalitate cum autem in presentia nostra dominus Johannes abbas Pruilliaci et dictus Adam super consuetudine illa litigarent nobis et aliis multis audientibus recognovit Adam quod verum erat patrem suum Ludovicum illam consuetudinem ecclesie Pruilliaci in elemosinam donavisse sed abbati et fratribus opponebat quod de sale illo quem per aquam deferebant ad proprios usus caseos et porcos suos saliebant et postea venditioni exponebant et propter hoc consuetudinem suam de sale requirebat Contrario abbas proponebat quod ad necessaria domus sue porcos et res alias salliri faciebat et quod residuum erat vendebat Tandem post longam litigationem examini curie nostre tam abbas quam Adam super hoc se spontanei obtulerunt Judicium vero curie nostre abbatem et domum Pruilliaci ab omni illa vicecomitis impetitione liberos penitus reddidit et absolutos Quod ut firmum permaneat et inconcussum litterarum apicibus annotari et sigilli nostri auctoritate fecimus roborari Actum Meleduni anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo quinto