Charter Document - 06370134

Charter Document - 06370134


Charter Number: 06370134
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Concession
Date: 1202
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Ansellus de Corteri in presentia nostra constitutus dilectis nostris fratribus Prulliaci de assensu Ermingardis uxoris sue omnino quittavit gruariam usuarium et avenam et quicquid juris habebat in bosco et in tenemento de Eschos excepta venatione que vulgo chacia dicitur Verumtamen a quocumque pertinente ad predictos fratres sive homine sive cane sive alio facta fuerit abatura in chacia illa abatuus illa erit dictorum fratrum Prulliacensium et canes ipsorum poterunt ire ligati vel soluti sicut voluerint sine accusatione neque dictus Ansellus neque aliquis ex parte ejus super hoc poterit dictos fratres accusare vel vexare vel aliquid ab eis exigere Willelmus autem Columbellus de Castellario tenet a predicto Ansello alteram partem gruarie hujus tenementi quam dictus Ansellus et uxor sua Ermingardis predictis fratribus laudaverint quocumque tempore eam possent acquirere Dictus vero Ansellus nobis dixit ex parte Milonis fratris sui qui homo ligius est de feodo isto quod idem Milo ei injunxerat ut coram nobis confiteretur ipsum Milonem hoc concessisse et laudasse Idem etiam Ansellus in manu nostra hoc fiduciavit bona fide tenendum et nos requisivit ut hoc ipsum confirmaremus Nos igitur ad petitionem predicti Anselli ut ista perpetuum robur obtineant sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato presentem paginam roboramus Actum Parisius anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo secundo regni nostri anno vicesimo quarto astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii signum Mathei camerarii signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria per manum fratris Guarini