Charter Document - 06370123

Charter Document - 06370123


Charter Number: 06370123
Cartulary Title: Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Rainaldus castellanus de Matreolis [] Stephanus de Savins et Isavia uxor ejus vendiderunt Johanni abbati Pruliaci totam decimam quam habebant in territorio de Eglini in blado et vino fratribus et sororibus ejusdem Isavie videlicet Odone Milone Colino et Aupez et Emengarde assentientibus et laudantibus quibus prefatus Stephanus pro recompensatione decime que ad hereditatem eorum pertinebat concessit quidquid habebat apud Gravon tam in terris quam hominibus et aquis si tamen prefata Isavia sine herede de Stephano mori contigerit Hanc venditionem Agnez uxor Gilonis de qua memoratus Stephanus decimam tenebat laudavit et concessit Testes Girodus abbas de Sancto Portu et dominus de Monte Engleauch et Milo de Montiniaco quos Stephanus de Savins dedit plegios domni Prulliaci Acta in capitulo Pruliaci MCC