Charter Document - 06370112
| Charter Number: | 06370112 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes et documents de l'abbaye cistercienne de Preuilly |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1197 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Ernaudus Dei gratia Sancti Launomari Blesensis abbas totumque ejusdem ecclesie capitulum omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod quia occasione ville de Eschos que nostra erat sepe scandala et dissensiones oriebantur inter monasterium Pruliacense et nostrum nos ad pacem et concordiam conservandam convenimus in hunc modum Ego itaque et capitulum nostrum ad modiavimus predicto monasterio Pruliacensi et monachis ibidem commorantibus quicquid habebamus in villa et in territorio de Eschos et in monte Radulphi tam in terris cultis vel incultis quam in pratis et edificiis et reditibus quam in usuario quod habebamus nos et hospites nostri in boscho eorum de Eschos jure perpetuo ita quod ipsi et monasterium eorum reddent nobis singulis annis ad mediam quadragesimam in grangia de Villariboslen septem modios et dimidium frumenti boni laudabilis et legalis et septem modios et dimidium avene bone laudabilis et legalis Insuper dederunt nobis centum marchas argenti boni laudabilis ad pondus Trecense et centum libras Pruviniensis monete Si autem poterint nobis acquirere predictam admodiationem quindecim modiorum infra tres leugas a Musterolio in decimis et in terragiis vel alio modo voluntate nostra nos recipiemur et ipsi liberi erunt a predicta ad modiatione tam frumenti quam avene nec ipsi poterunt nobis assignare nisi in quatuor locis ad plus Quod si in assignatione predicti bladi discordia oriatur inter nos et ipsos de quantitate majori vel minori nos per testimonium et inquisitionem fide vel juramento firmatam eorum ad modiatorum qui tradiderint bladum acquisitum et receperint tribus annis retroactis memoratam assignationem recipiemus ita tamen quod ad minorem summam unius ex tribus annis assignatio referetur Nos siquidem et capitulum nostrum propter predictam ad modiationem quam ab ipsis sicut supradictum est recipiemus in perpetuum et propter jam dictam summam pecunie quam nobis in presenti manualiter tradiderunt quittavimus eis in perpetuum memoratam villam de Eschos cum supradictis pertinentiis et usuarium quod habebamus in nemore hoc tamen nobis retento quod priori Sancti Martini licebit habere sexaginta porcos proprios singulis annis tempore quo glandes erunt in predicto nemore sine pasnagio et omni alia consuetudine Nos vero omnium supradictorum sicut in presenti pagina continetur justam garantiam eis portabimus et ipsi nobis et bona fide in perpetuum servabimus Insuper nos et capitulum nostrum amore Dei et propter affectionem quam erga ipsos et monasterium eorum habemus quicquid habebamus in ecclesia de Eschos ipsis et monasterio eorum liberaliter concessimus et nos reddemus singulis annis octo sextarios bladi quos prius pro terra de monte Radulphi reddere tenebamur Instrumentis autem que pro confirmatione supradictorum prius habebamus penitus renuntiavimus et nos illis non usuros firmiter promisimus In cujus rei memoriam et ne id quod propter pacem et concordiam factum est aliqua in posterum possit retractatione turbari presentem cartam sigillorum nostrorum appositione et presentis cyrographi munimine duximus roborandam Testes qui fuerunt ex parte Prulliacensium Stephanus abbas Prulliacensis Guillelmus abbas de Sancto Portu Johannes prior Prulliaci Odo quondam abbas de Sacra Cella Michael cellerarius Prulliaci Datum in capitulo Sancti Launomari Blesensis astante domino Ernaudo abbate presente etiam conventu assentiente et hoc ratum habente anno gratie millesimo centesimo nonagesimo septimo Michaele existente priore Richardo suppriore Johanne sacrista Guarino hospitali
